- SOCINUS Laelius
- SOCINUS LaeliusMariani socini Senensis ICti clarissimi fil. Genevam post Servetum delatus Ioh. Calvinô familiariter primo usus est, clam vero Samosatenianismum et Photinianismum fovit ac novis argumentis incrustavit. Tiguri conscripsit Tractatum, sub nomine Martini Bellii, quô ostendere conabatur, Servetum iniustô suppliciô affectum. Emisit etiam Commentarium in Caput 1. Iohannis, quô fundamenta totius Socinianismi iecit, quem tamen alii Fausto attribuunt, auctum postea a Smalcio. Apud Zanchium saltem Laelii perversiones ad verba Iohannis occurrunt, et certum, quaecumque Faustus dogmata edidit, ea praemeditata ac consignata a patruo accepisse. Sic Socinianae haereseos, ex Ebionismo, Arianismo, Sabellianismo, Pelagianismo, Abaillardismo aliisque damnatis haeresibus, conflatae, prima iecit fundamenta Mich. Servetus, Valentinus Gentilis eam illustravit, propagavit Laelius, ultimam manum imposuit Faustus Socini, a quibus proin illi infame nomen mansit. Quod enim nonnulli Erasmum quoque, magnum illud nomen, quod loca nonnulla PAtres secutus male interpretatus esset, Arianis quoque accensitum velint, iniuriam viro summo faciunt, utpote doctrinam Trinitatis constanter semper professo. georg. Hornius Historiâ Eccl. Novi Testam. Periodo III. Artic. 3. §. 39. Vide quoque ad eum Notas et Observationes eruditas M. Leydeckeri, num. 127.1 28. 129. ut et hîc supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.